

Epistola ad Hebraeos*
Caput 12: Versus 16
Ne quis fornicator,etc. Hic quomodo contemplari debeant, ne qua radix amaritudinis germinet, ostendit per partes in quibus aliquos de illis notat.Primitiva.Vel primogenita sua. Primitiva hic appellat honorem et dignitatem sacerdotii, quia ante sacerdotium Aaron, omnes primogeniti erant sacerdotes, sicut fuit Sem: et haec erat magna dignitas, quia et de substantia et de haereditate paterna majorem portionem sumebat. Vestiumque ornatu locupletior resplendebat, eique benedictio dabatur. Ecce quam procul a religione fuit Esau, qui pro ventre dedit benedictionem. Cujus factum ideo commemorat, ut dehortetur ab illius similitudine.